- SOLOX
- SOLOXapud Tertullian. de Pallio cap. 4. Sed et ---- pugil Cleomachus utique, sicut vestigia coestuum viriâ occupavit: ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi exstrusit; pinguis est et crassus. Solocem enim endromidis dixit Graecâ sigura pro solocem endromidem, quod genus vestis crassae et Athletis tribui solitae, tamquam propriae et usitatae, Latinis significavit. Sic Titinnius, lanâ soloci ad purpuram datâ: Lucillius apud Festum, solox pecus: Symmachus, quare elaboratam soloci filô accipe cantilenam etc. Ex Graeco σόλοικος, quâ voce Graeci indigitârunt, quidquid rude et impolitum et crassâ pinguique Minervâ factum est. Nec enim de vitiosa loquela id verbi tantum usurpatum esse, docet ex Excerptis Graecis Salmas. ad Tertull d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.